Concordantiae utriusque iuris civilis et canonici
Cum legibus partitarum, glossematibusque Gregorii Lopez, & plurimorum doctorum, tam exterorum, quam nostratum, cuiuscunque facultatis. Explicationes & intellectus, & plures notabiles inductiones & declarationes circa casus qui nostro tempore contingere, suis congruis locis adiunctae. Non solum ad leges & §§ iuris civilis, canones, & decreta iuris canonici, sed etiam ad utriusque glossas, & margines emendationes. In super accesserunt plura loca veteris et novi testamenti, & concordantiae totius concilii Tridentini. Necnon plures leges novae recopilationis. Ex quibus omnibus patebit, quid in utroque iure sit hodie in usu, quid diminutum quid correctum quid denique contrario, particularique usu sublatum. Quae omnia multo emendatiora, ac per eundem authorem visa, & recognita fuerunt, & ab innumeris prope mendis errore impressorum, quibus prima aeditio scatebat haec secunda purgata, & illuminata est
Auctore Sebastiano Ximenez, toletano, nunc presbytero, ac pro exequendis piis voluntatibus fidelium defunctorum in tota primatiali dioecesi toletana promutore fiscale. Nomina doctorum, quos ad praesens opus compilandum vidimus, infra in octana pagina invenietis
Loarte; Madrid 1611