In hoc volumine habentur haec
Cornucopiae, sive linguae latinae commentarij diligentissime recogniti; atque ex archetypo emendati. Index copiosissimus dictionum omnium, quae in hisce Sypontini commentarijs, quae in libris de lingua latina, & de Analogia M. Terentij Varronis: undeuiginti librorum fragmentis Sexti Pompeij Festi: in compendijs Nonij Marcelli de proprietate sermonum continentur: sic enim hoc indice omnia comprehensa sunt: ut quae cunque quaerantur dictiones: historiae, fabulae, instituta, inuentoris rerum, mores, proverbia remedia morborum inveniri facillime possint. Quin etiam ad studiosorum usum singulae columnae arithmeticis numeris distinctae, ut ubiquinque. c. inveneris columnam signare intelligas: ubi reliquos numeros, versus. Graecas etiam dictionis longe plurimas hoc elencho collegimus. Eiusdem Sypontini libellus, pro Plynij epistola at Titum Vespasianum corrigutur. Cornelij Vitellij in eum ipsum libellum Sypontini Annotationes. M. Terentij Varronis de linguæ latine libri tres Quartus. Quintus. Sextus. Eiusdem de Analogia libri tres. Sexti Pompeij Festi undeviginti librorum fragmenta. Nonij Marcelli compendia, in quibus tertia fere pars edita est: non ante impressa, idque labore, & diligentia Iucundi nostri Veronensis: qui in Gallia Nonium cum antiquis contulit exemplaribus. Additus praeterea est longa differtatio de generibus. Huc accedunt castigationes in hunc ipsum Nonium non contemnendae obiterque in Varronem & Festum ex veterum oedicum fide Michaelis Bentini opera
Manuzio; Venezia 1527
Sprache
- latein