Bibliotheca germanica sive notitia scriptorum rerum germanicarum quatuor partibus absoluta
Quarum I. Eos complectitur auctores, qui de Germaniae veteris & recentioris situ, & qualitate, montibus, fodinis metallicis, sylvis, fluminibus, thermis &. acidulis: De Germanorum nominibus propriis, lingua, poësi, proverbiis, eorundem corpporum habitu, heroibus, libertate, imperio, ejusque statibus & membris, stemmatibus illustrissimis, torneamentis, insignibus, legibus fundamentalibus, actis publicis, & comitiis,iItem: de religione, episcopatibus, monasteriis, sanctis, de academiis, viris doctis, & bibliothecis, &c. scripserunt: II. Auctores illos recenset, qui res gestas, potissimum vero in Germania, partim a condito, partim vero a redemto orbe ad nostra usque tempora literarum monumentis consignarunt. III. Augustissimorum imperatorum Romanorum Germanicorum a Carolo M. ad potentissimum & invictissimum Dn. Leopoldum. P. Fel. Aug. hodie feliciter imperantem, brevem historiam, scriptoresque eos, qui de vita & rebus gestis eorum aliquid sunt commentati explicat: IV. Eos sistit auctores, qui de singularum Germaniae provinciarum situ, illustrissimis atque serenissimis earum principibus, generosissimi comitibus & baronibus, rebus in iisdem gestis praecipuis, urbibus, basilicis, monasteriis, arcibus, oppidis, & si qua praeterea alia memoria visuque digna se offerant, in publicum aliquid prodiderunt
In gratiam historiae patriae cultorum, collecta à Michaele Hertzio, Histor. P. P.
Erfurt; Hempel 1679
Sprache
- latein
