Enzyklothek
Cover für Omnia, quae extant

Galenus

Rasario, Giovanni Battista (Hrsg.)

Omnia, quae extant

Singulari studio, summaque diligentia Io. Baptistae Rasarii
Emendata, novo ordine, cuius etiam attulimus rationem, disposita, librorum nuper inventorum accessione aucte, et magna ex parte in Latinam linguam conversa
11 Bände
Venezia; Valgrisi 1562-1563

Sprache

  • latein

Einheitssachtitel

Normdaten (Autor/in)

Bandeinteilung

Bd. 1. 1562
Bd. 2. Extra ordinem classium libri. Hoc volument omnes eos libros continet, quos non esse claßicos existimavimus: in quibus emendandis, atque etiam quam plurimis in Latinum sermonem convertendis, tantum adhibuimus diligentiae, ut alia quaevis editio cum hac nostra conferri nulla ex parte poßit. Qui autem libri mendis expurgati, qui nuper conversi sint, altera pagella demonstrabit. 1562
Bd. 3. Omnium operum prima classis. Hac prima classe humani coprois elementa, temperaturae, humores, facultates, fabricatio, actiones, seminis, foetusque conformationes, usus denique partium continentur. Quantum huic classi ornamenti ex singulari & incredibili prope studio Io. Baptistae Rasarii accesserit, qui plerosque libros nuper de Graecis Lationos fecit, ceteros cum veteribus diligenter contulit; si quis accurate perlegerit, facile comperiet. Addidimus etiam non modo in hac classe, sed omnibus etiam Galeni libris, loca omnia ex Avicenna desumota, in quibus vi rille praestantissimus ubique Galeni sententiam explanat: ut qui Galeni libros legerit, nihil opus habeat Arabum praeterea scripta percurrere: aut si illorum explicationem videre velit, ne multum tempros in locis perquirendis ponat. Librorum autem indicem pagella procedens commonstrabit. 1562
Bd. 4. Omnium operum secunda classis. Ha secunda classe contineti voluimus ea, quae ad sanitatem, morborum que, et item ad eorum causas, et signa pertinent. Atque in ea plerosque libros nuper in Latinam linguam conversos, ceteros mendis purgatos vobis damus. Quorum index versa pagina descriptus est. 1562
Bd. 5. Omnium operum tertia classis. In hac tertia classe traduntur nobis signa omnia, quibus et morbos, et affectas sedes humani corporis dignoscere, et quid futurum sit, praesagire valeamus. Cui classi praeterquam quod plurimum nitotis ex collatione Graecorum librorum & novis interpretationibus accessit, additum etiam est compendium Galeni ipsius omnium suorum XVI. de pulsibus librorum, nuper inventum, ac nun primum in lucem editum. Quid autem habeat haec claßis, pagella procedens indicabit. 1562
Bd. 6. Omnius operum quarta classis. Quae ad tuendam valetudinem tum in alimentis et victus ratione, tum ad exercitationes, et vita instituta referentur, omnia hac quarta classe continentur: In qua nos libros fere omnes nuper de Graecis Latinos faciendos, & innumeris mendis purgandos curavimus. Qui autem libri in ea sint versa pagina commonstrat. 1562
Bd. 7. Omnium operum quinta classis, in qua insunt libri, qui ad morborum curationem pertinent: eamque continent. In Quibus emendandis, & nupr de Graeco sermone in Latinum convertendis, quantum operae, studiique positum sit, aequo lectori aestimandum relinquimus. Index librorum vera pagella habetur. 1562
Bd. 8. Omnium operum sexta classis. Curandi rationem, et viam sexta contineri classe cognoscet is, qui versa pagina eius libros intuebitur: cui non minus, quam ceteris omnibus et lucis, et ornamenti ex opera nostra, summoque studio acceßisse omnes, qui legent, facile intelligent. 1562
Bd. 9. In libros Hippocratis, & aliorum commentarii. Hoc volumine post classes omnes, voluimus omnes Galeni, qui extant, commentarios tum in libros Hippocratis, tum in aliorum scripta, contineri: quos multis partibus plures in linguam Latinam nuper conversos, & ad veterum librorum fidem summa diligentia, & singulari cura emendatos, auctosque studiosi ita comperient, ut nunc denique Galenus suam amplitudinem, dignitatemque obtinere videatur. Nam & tres in librum Hippocratis de humoribus commentarios, et dimidium sexti in sextum epidemiarum, et septimum, et octavum adiunximus. Indicem librorum versa pagina continet. 1562
Bd. 10. Galeno adscripti libri. Hoc volumine contineri voluimus libros omnes, qui ad Galenum, sed falso, referuntur varia enim praecepta, atque instituta ad omnes medicinae partes accommodata, et variis ab auctoribus collecta hic suppetunt. Quae nos tum nova interpretatione, tum plerisque correctionibus illustravimus. Qui autem libri huiusmodi sint, procedens pagina declarabit. 1562
Bd. 11. In Galeni libros omnes, qui adhuc impressi, repertique sunt, index copiosissimus, maxima diligentia, summo artificio, et singulari ordine digestus: ut omnia, quae scitu, notatuque digna in Galeni libris leguntur, facile, et certa via poßint inveniri. 1563

Inhaltsverzeichnis