Promptuarium juridicum
Quod scilicet in promptu exhibebit rite, ac diligenter quaerentibus omnes resolutiones circa universum jus pontificium, imperiale, ac regium, secundum quod in tribunalibus Lusitaniae causae decidi solent. Opus depromptum est praecipue ex authoribus Lusitanis, qui vocantur regnicolae, & agunt per decisiones, consultationes, observationes, & allegationes de causis & casibus, qui nostro, & superioribus saeculis obtingentes tribunalia Lusitana pro decisione obtinenda subiere. Authores sunt Antonius a Gama, Georgius de Cabedo, Alvarus Valascus, Melchior Phaebeus, Michael Reinoso, Gabriel Pereyra, Thomas Valascus, Emmanuel Themudo, & Antonius de Sousa de Macedo, qui quatuordecim tomis suas omnes resolutiones tradiderunt. His accedunt multi alii authores Lusitani, & etiam exteri, qui de certis materiis, v.g. de jure emphyteutico, de testamentis, de judiciis, de maioratibus, aliisque ex professo tractarunt, ad quos frequenter toto hoc opere sunt remissiones. Unde noster hic labor, seu liber non habentibus in sua bibliotheca tales authores, inserviet pro compendio, in quo sunt illorum resolutiones. Habentibus vero tales authores, inserviet pro repertorio ad facile inveniendum nostrum jus abunde illustratum, & locupletatum
Collegit P.D. Benedictus Pereyra, Societatis Jesu Portugalensis Borbanus, in Supremo S. Inquisitionis Senatu censor qualificator: olim in Eborensi Academia sacrae theologiae professor primarius, & jam emeritus per continuatu vicennium, & ultra docendi s. theologiam
Typographia Academica; Évora 1690
Onlineausgaben:
Language
- latin
Uniform title
References
Bandeinteilung
- Obra perteneciente al Fondo Antiguo de la Biblioteca de la USAL