Typographus lectori, adagiorum chiliades
Des. Erasmi Roterodami toties renasci spero aequis lectoribus esse gratissimum, quando semper redeunt tum auctiores, tum emendatiores. In hac aeditione non magna quidem adiuncta est accessio, quod opus prope ultra iustam magnitudinem excreuisse videtur. Attamen loca quaedam vigilantiore cura pensitata sunt. Pulcherrimum victoriae genus, usque seipsum vincere. Vale et fruere
Basel; Froben 1536
