Catalogus gloriae mundi
In quo doctissime simul & copiosissime de dignitatibus, honoribus, praerogativis, & excellentia, spirituum, hominum, animantium, rerumque caeterarum omnium, quae coelo, mari, terra, infernoque ipso continentur, ita disseritur, ut nihil de divina maiestate, angelorum choris, beatorumque ordinibus. Nihil de hominibus, sive ecclesiasticis, ut sunt pontifices, patriarchae, archiepiscopi, episcopi, abbates, praepositi, protonotarii, archipresbyteri, archidiaconi, presbyteri, diaconi, canonici, clerici, sacraeque militiae, & monachorum variae familiae, sive secularibus, ut sunt imperatores, reges, archiduces, duces, principes, marchiones, comites, barones, nobiles, cancellarii, praesides, consiliarii, secretarii, praetores, assessores, advocati, scribae, apparitores, admiralli, marescalli, tribuni militum, primipilarii, centuriones, gregarii milites, theologi, iurisconsulti, medici, philosophi, poëtae, historici, grammatici, dialectici, mathematici, geometrae, musici, venatores, piscatores, aucupes, agricolae, mercatores, typographi, argentarii, aurifabri, fabri lignarii, ferrarii, murarii, in summa mechanicarum omnium artium professores. Nihil de animalibus, feris, quadrupedibus, reptilibus venenatis, de avium & piscium variis generibus. Nihil denique de rerum principiis, zonis coeli, partibus orbis, regnis, insulis, fluviis, civitatibus, arcibus, templis, theatris, pyramidib. obeliscis, labyrinthis, bibliothecis, sepulchris, hortis, balneis, arboribus sylvis, frugib. herbis, radicibus, lapidibus, gemmis, colorib. floribus, metallis, ut nihil, inquam, horum omnium praeter alia infinita, intactum, & non egregie explicatum praeteritum sit. Divisum in libros duodecim
Bartholomaeo a Chasseneo, burgundi, apud Aquas Sextias in senatu decuriae praesidis, ac viri clarissimi
Editio quarta, a mendis repurgata, & figuris illustrata
Ruland; Frankfurt am Main 1612
Language
- latin